Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

iustus Abel, qui de ouibus suis, quas ei dominus dederat, primitias domino putauerit offerendas, et ideo plus placuit deo, quia moram non fecit, deuotionem probauit. sed hoc impius ferre non potuit iustitiae praeuaricator, radix iniquitatis, et ideo fratrem occidit, quia hostia eius deo magis quam oblatio sua fuerat comprobata. sed ille occisus deo loquebatur in uoce sanguinis sui, hic uiuus a facie domini repellebatur et, cum adhuc a domino poena cessaret, torquebat eum suorum conscientia peccatorum.

latebat miser tremens et timens et, cum adhuc percussor deesset, ipsa sese iniusti uita cruciabat. acceperat signum, ne eum aliquis occideret, non ut uitae suauitate frueretur, sed ne mors auferret aerumnam percusporem suum cotidie timendo pateretur. meruerat quidem ut percussor inhiberetur, sed sine ulla intermissione ipse sibi suus carnifex erat, ipse percussor.

.Quae poena maior quam timere quod uitare non possis nec quod timueris euadere ? unde praeclare Dauid exprimens conuentionem grauissimam conscientiae peccatricis ait: quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper. offunditur enim nobis ultrix nostri imago peccati nec quietum reum suum esse permittit inferens miseram seruitutem atque in sua uincula trahit, ut enodare se non queat, quoniam uolens ipse se uendidit, cui liberum erat delictorum aera non capere et libertatem innocentiae reseruare.