Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Dixit iniustus, ut delinquat sibi. quid dixerit non expressit, et ideo sic intellegendum arbitror, quia, quicquid dicit iniustus, peccatum est. omnis enim iniustitia peccatum, quoniam, ubi organum uitiosum, quomodo potest cantus non esse uitiosus ? degeneris materiae decolor partus est. quicquid ergo loquitur iniustus, iniquitas est, quae in suum refertur auctorem

sicut uiperae partus, qui primo suam scindit parentem, ut frequens sermo est; sibi ergo delinquit . nihil hac sententia sublimius dictum arbitror; in illis, qui sibi sapientiam saeculi uindicarunt, nihil tale legi, nihil tale cognoui. nec mirum, quandoquidem illi humano ingenio locuti sunt, hoc infudit spiritus dei, spiritus ueritatis, quia iniustus sibi delinquat, sibi generet uulnera, se ipse confodiat. nam sicut spinae nascuntur in manu ebriosi, ut scriptura

asserit, ita et in iniusti sermone nascuntur quae conpungant loquentem. loquitur iniustus et mtenor eius conscientia uulneratur , quia in omni sermone quem loquitur non est fraudis immunis. cuius enim grauior est poena quam propria, cum pro omni sermone det poenas? serpens aliis infundit uenenum, iniustus sibi; in eum enim refunditur quicquid effuderit. iniustus igitur et aliis inutilis et sibi noxius, iusti autem uita fructuosa aliis et sibi dulcis; dicit enim Salomon: fili, si sapiens eris tibi, sapiens eris et proximis; si autem malus euaseris, solus hauries mala.