Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Dixit iniustus, ut delinquat sibi. quid dixerit non expressit, et ideo sic intellegendum arbitror, quia, quicquid dicit iniustus, peccatum est. omnis enim iniustitia peccatum, quoniam, ubi organum uitiosum, quomodo potest cantus non esse uitiosus ? degeneris materiae decolor partus est. quicquid ergo loquitur iniustus, iniquitas est, quae in suum refertur auctorem
sicut uiperae partus, qui primo suam scindit parentem, ut frequens sermo est; sibi ergo delinquit . nihil hac sententia sublimius dictum arbitror; in illis, qui sibi sapientiam saeculi uindicarunt, nihil tale legi, nihil tale cognoui. nec mirum, quandoquidem illi humano ingenio locuti sunt, hoc infudit spiritus dei, spiritus ueritatis, quia iniustus sibi delinquat, sibi generet uulnera, se ipse confodiat. nam sicut spinae nascuntur in manu ebriosi, ut scriptura