Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ipsi obligati sunt et ceciderunt, nos uero surreximus et erecti sumus. et libro Michaeae scriptum est prophetae: uoli superbe gaudere mihi, inimica mea, quia cecidi; sed resurgam. cecidimus enim in hoc mundo, sed in Christo resurreximus, cui est honor, gloria, uirtus, perpetuitas et a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.

EXPLANATIO PSALMI XXXVI.

Omnis scriptura diuina uel naturalis uel mystica uel moralis 10 est: naturalis in Genesi, in qua exprimitur, quomodo facta sunt caelum maria, terrae et quemadmodum mundus iste sit constitutus; mystica in Leuitico, in quo comprehenditur sacerdotale mysterium; moralis in Deuteronomio, in quo secundum legis praeceptum uita humana formatur. unde et Salomonis tres libri ex plurimis uidentur electi: Ecclesiastes de naturalibus, Cantica canticorum de mysticis, Prouerbia de moralibus.