Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

de altissimis cadere praecipitium est, in planis lapsus uocatur. ideo pes errat superbi, quia caput non tenet; oculi enim sapientis in capite eius. non mirum ergo, si errat uestigium, ubi oculus non habetur. praecedat oculus, ut pes sequatur. quomodo ergo in tenebris uiator incedes ? cito pes offendit in nocte, si quasi quidam mundi oculus uiam luna non monstret. et tu in nocte es saeculi; monstret tibi ecclesia uiam, ex alto te iustitiae sol inluminet, ut lapsum timere non possis.

Et quia pedem dixerat superbiae, addidit: et manus peccatorum non moueat me. etenim sicut sancti membra sunt Christi, ita impii membra sunt diaboli. manus peccatorum non moueat me, id est: actus eorum qui peccant non me de iustitiae statione demoueant. plerumque enim, dum uidemus peccatores prosperis abundare successibus, nutamus affectu et quasi quadam peccatorum manu de radice uirtutis auellimur. cauendum ergo, ne, quos in domo dei manus diuina plantauit, manus aduersa subplantet. pulchre tamen hoc dicit qui a persecutoribus uerberatur. qui autem mouentur de radice sua, quae iam Christo inhaeserat, cadunt.