Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

iniustitiam autem plerique pro laude profitentur; rapere enim, nocere etiam his qui non laeserint, circumuenire plerique sibi existimant gloriosum. ergo primo iniusti uitam exposuit, postea sacramenta diuinae cognitionis adiunxit, ut timentes deum iniquitatem et iniustitiam declinemus. precem addidit, ut ab iniustorum consortio iustos suos liberare dignetur, ut in his quoque, qui mundo sunt corde, iustitia diuina praetendat quasi speculatrix pia, ne nobis peccatorum uelut hostium incursus obrepat et capiat dormientes.

ideo uigilandum est semper, castra domini munienda, quia nocte aduenit inimicus et aduersarius, quando somno sensus tenetur, cibo corpus distenditur, orandum, ut iustitia dei praetendat in nobis, quae in infirmitate positos faciat fortiores, ut possit unusquisque nostrum dicere: cum infirmor, tunc potens sum. [*]( 2 cf. Matth. 24, 20 6 cf. Rom. 5, 20 9 cf. Ps. 35,1 11 *Ps. 13, 1 20 cf. Matth. 5, 8 23 cf. Matth. 13, 25 26 II Cor. 12, 10 ) [*]( 1 hyemes aa 2 unde] add. et av ammonet dominus BCfi uestra B teste b etC 3 hyeme aa pr. uel] aut Bfiav . hyeme ACa 6 superhabundauit (bis) a, pr. F 10 uei in se delinquat om. a 10 ENA Y (V BC) TO Y (I BC) ECfi enastiu A iv luvт:ijJ at\' 14 pfitentur (sic) D 15 hiis E iis av laeserint] add. et Cv 16 sibi] add. laudem Bm2C gloriose B (e in ras.) C 17 sacramento BC sacramentum ftav 19 liberare suos Fml hiis E iis av 20 spiculatrix B 22 sunt munienda fJ munienda sunt av ) [*]( 5* )

68

Deinde etiam specialiter pro se orat, ut nos doceat, quemadmodum orare debeamus ad dominum: nonueniat, inquit, mihi pes superbiae, idest: non in superbiam incidam. denique et alibi meminit sui dicens: si non ambulaui in magnis. hic orauit, ibi impleuit; non implesset, nisi orasset. cauenda superbia, quae etiam in prosperis subplantat; denique grauius Adam in paradiso cecidit quam si cecidisset in terra.

de altissimis cadere praecipitium est, in planis lapsus uocatur. ideo pes errat superbi, quia caput non tenet; oculi enim sapientis in capite eius. non mirum ergo, si errat uestigium, ubi oculus non habetur. praecedat oculus, ut pes sequatur. quomodo ergo in tenebris uiator incedes ? cito pes offendit in nocte, si quasi quidam mundi oculus uiam luna non monstret. et tu in nocte es saeculi; monstret tibi ecclesia uiam, ex alto te iustitiae sol inluminet, ut lapsum timere non possis.