Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

iniustitiam autem plerique pro laude profitentur; rapere enim, nocere etiam his qui non laeserint, circumuenire plerique sibi existimant gloriosum. ergo primo iniusti uitam exposuit, postea sacramenta diuinae cognitionis adiunxit, ut timentes deum iniquitatem et iniustitiam declinemus. precem addidit, ut ab iniustorum consortio iustos suos liberare dignetur, ut in his quoque, qui mundo sunt corde, iustitia diuina praetendat quasi speculatrix pia, ne nobis peccatorum uelut hostium incursus obrepat et capiat dormientes.