Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Pulcherrime itaque addidit: non ueniat mihi pes superbiae et manus peccatorum non moueat me. ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. superius quidam accipiunt \'torrentem uoluptatis tuae\' in temptationibus fortitudinem, sicut est martyrum, in quibus placuit deo exhibere sibi suauis et [*]( 3 Ps. 35,11 7 *Ps. 86, 4 10 cf. Ios. 2,11 13 *Matth. 21, 31 19 *II Cor. 12, 9 22 *Ps. 35, 12-13 26 cf. i35, 9 ) [*]( 1 manifestabit A 2 illuminentur fiav 4 prerogantia fJ mereatur B 7.8.11 rahab C (v) Rhaab a 8 babilonis aDF me] te BO; c/. pag. 69,7 9 aput C 10 cegnouit] agnouii iJav ut deleui ut electrs om. ftav 11 ergo] add. his Bm2 sciuerunt v 13 praecedunt B 14 exequendum BCDFa 15 deuotioF 20 gloriabor magis Fml meis om. BCfia 23 moueat Fa, cf. cap. 27 moneant cet. v 24 qui operantur fJa 26 in temptationibus] interpretatum B 27 exibere AC )

67
grati certaminis uoluptatem. etenim si hiemes pro temptationibus 2 accipiuntur — unde orandum dominus ammonet, ne fiat fuga nostra hieme uel sabbato, hoc est: uel in temptatione uel otio; hieme autem crescit torrens et adimpletur atque intumescit —, torrens utique pro grauiore temptatione potest accipi, quae est in persecutionibus. et ideo bene torrens uoluptatis dicitur, quia, ubi superabundauit peccatum persecutionis, superabundauit et gratia confessionis.