Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Praetende ergo misericordiam tuam scientibus te. praerogatiua praetenditur, ut mereantur misericordiam quibus cognitionis tuae meritum suffragatur. denique in posterioribus etiam uilioribus personis studium scientiae agnoscimus suffragatum dicente domino: memor ero Raab et Babylonis scientibus me, idest: meretricis illius Raab et confusionis illius memor ero apud scientes me uel inter ipsos, quia meretrix illa me agnouit, quem populus non cognouit [ut] electus.

inter illos ergo qui me scierunt commei/iorabitur Raab, ut dignum fidei praemium adipiscatur. unde et in euangelio dictum aduertimus: meretrices et publicani praecedent uos in regno caelorum. sed quia inualidi sumus ad exsequendum, licet deuoti ad credendum, tu praetende misericordiam tuam in te credentibus, quo deuotioni et fidei facta quoque nostra conueniant nec studium mentis nostrae destituat corporis huius infirmitas: sed in ipsis temptationibus et infirmitatibus gloriemur, in quibus gloriabatur apostolus dicens: libentissime itaque magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut praetendat in me uirtus Christi.