Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Praetende ergo misericordiam tuam scientibus te. praerogatiua praetenditur, ut mereantur misericordiam quibus cognitionis tuae meritum suffragatur. denique in posterioribus etiam uilioribus personis studium scientiae agnoscimus suffragatum dicente domino: memor ero Raab et Babylonis scientibus me, idest: meretricis illius Raab et confusionis illius memor ero apud scientes me uel inter ipsos, quia meretrix illa me agnouit, quem populus non cognouit [ut] electus.