Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sicut enim tu apud patrem eras in principio deus uerbum, ita apud te semper est pater qui in te est; est enim apud ipsum in quo et est. prophetatur autem aduentus domini saluatoris, qui uenturus in terram diceret: ego et pater unum sumus, id est: unum sumus lumen sicut unum nomen; per luminis et nominis unitatem ambo unum sumus, immo trinitas unum in unitate substantiae, sed distinctione uniuscuiusque personae.