Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

idem splendor gloriae dei patris et imago substantiae eius, et ideo in lumine eius uero, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mun dum, uidebimus, inquit, patrem, quia deus lux est. recte etiam dicitur: i n lumine tuo uidebimus lumen secundum illud: qui uidet, uidet et patrem meum. apud te ergo, fons uitae, praesentem uidebimus patrem.

sicut enim tu apud patrem eras in principio deus uerbum, ita apud te semper est pater qui in te est; est enim apud ipsum in quo et est. prophetatur autem aduentus domini saluatoris, qui uenturus in terram diceret: ego et pater unum sumus, id est: unum sumus lumen sicut unum nomen; per luminis et nominis unitatem ambo unum sumus, immo trinitas unum in unitate substantiae, sed distinctione uniuscuiusque personae.