Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Aptissime itaque substituit: quoniam apud te est f ons uitae et in lumine tuo ui debimus lumen. praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. etenim post commemorationem caelestium beneficiorum iure gratiae referuntur auctori domino nostro Iesu Christo, qui fons uitae inriguus aeternae descendit in terras, ut ariditates nostri pectoris inrigaret.

idem splendor gloriae dei patris et imago substantiae eius, et ideo in lumine eius uero, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mun dum, uidebimus, inquit, patrem, quia deus lux est. recte etiam dicitur: i n lumine tuo uidebimus lumen secundum illud: qui uidet, uidet et patrem meum. apud te ergo, fons uitae, praesentem uidebimus patrem.