Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nec te nomen aut mos torrentis offendat, quod aliquando aridior aut exilior sit, ut eius soleant fluenta cessare. cessauit et hic noster, cessauit aliquando torrens profluuii spiritalis in populo Iudaeorum. quid dicam \'torrens cessauit\', cum mare cessauerit, sicut lectio hodierna nos docuit dicente domino: ecce ego increpatione mea desolabo mare (et ponam flumi-

na deserta) et arefient pisces eorum, utique Iudaeorum suae ariditate perfidiae, ut enatare non possint? cessauit ergo torrens propter synagogae sacrilegia, quia erat illa plebs fide arida, sterilis operibus, captiua peccatis. quid enim flueret non bibentibus, sed contaminantibus sacros meatus, cum ipsum fontem negarent? bonus torrens, qui illis cessauit, ut nobis abundaret et sitim humanae captiuitatis auerteret sicut torrens in austro. unde et scriptura dicit: surge, aquilo, et ueni, auster, qui arbusculas paradisi perflare consueuit.