Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

posuit, ut montes ua1idi, eo quod ualidae uirtutis plena praecepta sint? unde et apostolus uidens esse sublimia audet et dicit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit ?

altitudinem itaque diuitiarum sapientiae retulit ad altitudinem montium; audi quorum montium. ipse enim dei filius mons magnus est, et ideo ascende in hunc montem qui euangeizas Sion, ut stes radicatus et plantatus in Christo. est mons quasi sapientia dei, est et mons quasi iusti-

tia dei, est et mons quasi scientia dei, est mons quasi sanctificatio, est mons quasi redemptio, est mons quasi resurrectio. demonstrauit nobis hos montes scriptura, quae dixit: in ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, uel quia angelis angelus factus est dei filius, prophetis propheta, cuius iudicia sicut abyssus multa. audi bona: abyssus abyssum inuocat in uoce [*]( 3 cf. Ps. 17,12 5 *Ioh. 1,16 7 Ps. 35, 7 8 Aquilas Ps. 35,7 10 *Rom. 11, 33—34 10 *Esai. 40, 9 17 cf. Col. 2, 7 20 cf. Ioh. 11, 25 21 *l Cor. 1, 30 26 Ps. 41, 8 ) [*]( 1 petenda] add. est Cm2 cst om. BCtJ et ueiitas Cm2av 2 misteria AF cognitionis Bm2CFav cogitationis eel. 3 deus om. BC pluniam] plurima « 4 misticae ABDF 7 aquila codd. (av) !) audet et] quae audit fJ quae andiuit av, cf. Rom. 10, 20 15 ad s. 1. A dei enim Fml 17 syon codd. 18 pr. est] add. et BCfia et om. ftav quasi iustitia — 19 scientia dei est mons om. {J 19 dei post iustitia om. av et om. Bav 22 sapientia] s. scr. scientia B, add. et scientia C 25 bona om. fJa )

63
eataractarum tuarum, id est: scriptura ueteris testamenti noui aduocat seriem testamenti ad consummationem sanctificationis et plenitudinem gratiae sonitu quodam atque profluuio redundantiae spiritalis.