Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

posuit, ut montes ua1idi, eo quod ualidae uirtutis plena praecepta sint? unde et apostolus uidens esse sublimia audet et dicit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit ?

altitudinem itaque diuitiarum sapientiae retulit ad altitudinem montium; audi quorum montium. ipse enim dei filius mons magnus est, et ideo ascende in hunc montem qui euangeizas Sion, ut stes radicatus et plantatus in Christo. est mons quasi sapientia dei, est et mons quasi iusti-