Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

cauendum ergo prae ceteris, ne humano ingenio malitiae usus inolescat atque omnis aetas secutura degeneret; arbor enim mala malos fructus facit. nam si plerumque, quod nolumus, hoc agimus et uitare non possumus et, quod odio habemus, hoc facimus uincti quadam aut delectatione flagitii aut obreptione peccati, quomodo possumus uitare quod amamus? adstringimur et inuiti; quomodo possumus uoluntarii non teneri?

uix se exsoluit Paulus erroribus cotidiana decertatione luctando, ut uinculis captiuitatis exutus per Christi gratiam seruaretur; et tu putas, quod assistendo delictis possis ad caelestium repromissionum meritum peruenire? luctando corona quaeritur, non reluctando; studio, non refragio comparatur. certantibus quoque diuinae misericordiae suffragia postulanda sunt, ut corona iustitiae pro laborum meritis deferatur.

Denique quid sequatur, consideremus: domine, inquit; in caelo misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes; iustitia tua sicut montes dei, iudicia tua sicut ab yssus multa. nonne hunc locum secutus est Paulus, ut diceret: infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum?