Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Adstitit, inquit, omni uiae non bonae, malitiam autem o dio non habuit. non enim inmerito iniusta meditatur, qui in uia erroris adsistit et malitiam diligit, quam odisse deberet. plus dixit \'adstitit\', quasi iam dudum in uia nequitiae [*](4 cf. Cic. Pis. 18, 42 6 *Eccli. 23, 18 (26) 11 *III Reg. 20 (21), 3 12 Ps. 35, 4 14 cf. III Reg. 17.18 19 Ps. 35, 5 22 *Ps. 4,5 24 *Ps. 35,5 ) [*](1 suscitari B non] num Av 2 possit BC 3 cogitatione ff 7 quis] qui A 10 nabutha fJa naboth A nabaioth BC Nabuthe v suam eius (sic) C 15 clusum Cml alt. tribus del. et s. scr. sex Cm2 16 dimissas codd. a 17 condemnaret] add. et C 19 quin] qui B (i in ras.) C cubilo Aml 21 peccata nostra DF non] add. in BCv ipis D delinquenda BCfta 24 inquid BmlC 25 odio om. AC abnuit ex habuit B merito ((DEm2F 26 qui] add. et Fa adstitit B )

61
diuturna statione permaneat; ille enim beatus qui in uia peccatorum non stetit, non is qui in ea stare non desinat.

et ideo prima praecepta sunt sancti prophetae Dauid impietatem fugere, in peccato non stare, in lege meditari, ut intellegas quae bona sunt et iusta atque iniusta secernas. in omnibus igitur radix est spectanda gignendi, ne eam inutilis ab exordio sucus inficiat, grauioraque multo sunt animorum uitia quam uirgultorum.

cauendum ergo prae ceteris, ne humano ingenio malitiae usus inolescat atque omnis aetas secutura degeneret; arbor enim mala malos fructus facit. nam si plerumque, quod nolumus, hoc agimus et uitare non possumus et, quod odio habemus, hoc facimus uincti quadam aut delectatione flagitii aut obreptione peccati, quomodo possumus uitare quod amamus? adstringimur et inuiti; quomodo possumus uoluntarii non teneri?

uix se exsoluit Paulus erroribus cotidiana decertatione luctando, ut uinculis captiuitatis exutus per Christi gratiam seruaretur; et tu putas, quod assistendo delictis possis ad caelestium repromissionum meritum peruenire? luctando corona quaeritur, non reluctando; studio, non refragio comparatur. certantibus quoque diuinae misericordiae suffragia postulanda sunt, ut corona iustitiae pro laborum meritis deferatur.