Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non uult enim quaerere et inuenire quod deus omnia uideat atque cognoscat, ne metu retrahatur a crimine . uide regem Achab petentem a Nabutha uineam eius, cognosce respondentem illum: absit. ut cedam hereditatem patrum meorum. non debuit intellegere, quod iusta referebat ? sed n 0luit intellegere, ut bene ageret et aliena non quaereret. non debuit intellegere, quod uero Helias deo seruiebat, cum. uideret in uerbo Heliae clausum caelum tribus annis et tribus mensibus et ad preces eius pluuias esse demissas, ut arida omnia rigarentur ? sed noluit intellegere, ne perfidiam condemnaret, sequeretur fidem.