Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ideo scriptum est: dixit iniustus, ut delinquat sibi. quid dixit ? ponam thronum meum super nubes et ero similis altissimo. effectum non habent uerba, sed peccatum habent; inanis quidem pompa iactantiae, sed superbiae spiritu criminosus non timet conuicio maiestatem uiolare diuinam. etenim si ullus dei timor eius inesset affectui, non in conspectu dei plena doli gerenda sibi ausu temerario credidisset, quasi deus non possit occulta cognoscerequi scrutator est intimorum. [*]( 1 cf. Zach. 5, 7 2 Ps. 37,5 4 *Prou. 10, 26 12 Rom. 10, 10 15 cf. I Reg. 24 22 *Ps. 35, 2 23 *Ksai. 14,13. 14 29 cf. Ps. 7, 10 cet. ) [*]( 2 ait om. fl 7 nt] et Bml ut et Bm2C 8 dclinquid JJmlG. 10 dixit -4au 11 pr. et om. tcav 12 nero] enim fla est om. tł 13 autem om. Bpa; cj. Expos. ps. 118, Iraciat. 20, cap. 49 14 prudentium BO 16 beneficiis « 26 spiritus ROflu criminosus om. F timere JiC-i (timore PmI) maiestatem conuitio ,\'I 27 affectum Cml 2!) internorum av )

58

spectat omnia deus; nihil est quod eum praetereat, nemo qui fallat, cui omnia praesentia quae futura sunt et manifesta quae latent. etenim si sol iste mundanus clausis plerumque domiciliorum habitaculis suum lumen interserit, quanto magis deus summus aeternus etiam secreta penetralia mentis humanae atque omne angelorum consilium scientia sua scrutatur et praeuenit! quid ergo aliud agit iniustus nisi ut iniquitatem sibi quaerat et odium?