Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Dicturus propheta in psalmo sequenti, quae esset forma iusti, ante formam expressit iniusti. neque enim possumus cognoscere, quae sit forma iustitiae, nisi cognoscamus, quae sit iniquitatis [*]( l-2cf.Ps.3G, 23. 5,9 4.13 Ioh.14, 6 6cf. II Tim.2,19 7Luc.13.27. *Viatth. 7, 23. cf. Ps. 6,9 10 Ps. 1,6 18 *Ezech. 18,4 cf. 1 Cor. 15, 56 ) [*]( 3 uitam] uiam Fa 4 pr. et om. av 6 enim om. pa agnoscit Bftav 9 sunt BC domini BOfJ nescientur Cml 14 sernat) add. enim Bm2 16 fueritjBC/?a perid B 17 substantiuum] add. est BC ita om. Ev 18 uinculo fJ 19 moriantur] add. Explicit expositio psalmi primi. Incipit XXXV A Explicit expositio psalmi primi. In isto libro continentur psalmi sci ambrosii id est psalmus primus ps (psaf Bjpassim) XXXV ps XXXVI ps XXXVII ps XXXVIII ps XXXYIIllps XLps XLI (XLII B) psXLHpsXLVIIpsXLVIII. Incipit de psalmo trigesimo (tricesimo C) quinto (V C) BC (haec del. Crn2 et ,...o - mo to add. Incipit de titulo ps XXXV) Expi de psalmo I. Incip de psalmoXXXV f$ praesciibunl: In psalmi (psalmum v) XXXV enanationem (enarratio v) Praefatio av. )

49
effigies; sunt enim sibi aduersae atque contrariae. namque in altera simplex habitudo naturae, in altera fallax uersutia nequitiae; alia uirtutum imagines praefert, alia uitiorum commenta praetendit.

conuenire autem ordinem hunc et ipsa ratio docet et, si de contrariis sumenda sunt testimonia, ipsi doctores philosophiae confessi sunt, dum secuntur. quis autem dubitet ionge anteriorem Dauid Platonis fuisse temporibus, quem non solum magister eius, sed nec aui quidem auorum eius uidere potuerunt, cum ille in principio regni fuerit Iudaeorum, quod per innumera annorum curricula propagatum est, iste post tempora captiuitatis, quibus regnum gentis eius iam fuerat dissolutum?

ergo ipse, qui tenet in omnes saecularis sapientiae principatum, cum diceret non posse formam iustitiae comprehendi, nisi ante discutiendam iniustitiae seriem putauissent, exemplum attulit, quod hi, qui uelint aurum quaerere, prius se luto obliniant. aurum itaque iustitia, iniquitas lutum est. quod a nostris quoque dictum esse non dubium est, cum scriptum sit:ut lutum platearum delebo eos;et uere lutum, quia eos inquinat qui sibi appropinquauerint.

fugiamus ergo lllmstltmm, ne luteis sordibus mquinemur atque in eius uoraginem non pes noster exterior, sed, quod est grauius, mens nostra mergatur. et philosophia quidem aurum se quaerere dicit, sed lutum uersat, quae diuinitatem quaerit in statuis; sed uasa figuli uirga confringit. nos aurum quaerimus, quo corpora nostra mundemus, mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et uita Iesu Christi in corpore nostro manifestetur. bonum aurum sanguis est Christi, diues ad pretium, profluus ad lauandum omne peccatum. ordinem diximus; titulum consideremus. [*]( 8 aui — auorum] cf. Uerg. Georg. 4, 209 17 Ps. 17, 43 22 cf. Ps. 2, 9 23 cf. II Cor. 4,10 ) [*]( 3 commercia aa 4 hunc ordinem BCfiav 5 phylosophiac AC 6 sequuntur CE 7 Dauidem v 8 attauorum fJa 12 dum fi 13 iniustitiae] iustitiae ACml 14 hii E ii av 15 oblinant BCmlDmlEF auro—iustitie BmlCml 16 quod] add. utique {l quoque] prius fl quoque prius av csse ex est C 18 appropinquauerunt F 20 est om. A 21 phylosophya A 22 in statuis] institui B confringet Am2f}av 27 tytulum (passim per y) F ) [*]( LXIV. Ambros. pars 6. Petschenig. ) [*]( 4 )

50