Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Omnes praeterea scriptores psalmorum in suis scriptis exempla posuerunt aut aliqua dicta superiorum; psalmi nihil praeter quod suum est habent. quid igitur psalmo gratius? unde pulchre ipse Dauid: laudate, inquit, dominum, quoniam bonus est psalmus; deo nostro sit iocunda decoraque laudatio. et uere; psalmus enim benedictio populi est, dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo uniuersorum, uox ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena deuotio, libertatis laetitia, clamor iocunditatis, laetitiae resultatio. ab iracundia mitigat, a sollicitudine abdicat, a maerore alleuat;

nocturna arma, diurna magisteria, scutum in timore, festum in sanctitate, imago tranquillitatis, pignus pacis atque concordiae, citharae modo ex diuersis et disparibus uocibus unam exprimens cantilenam. diei ortus psalmum resultat, psalmum resonat occasus. [*]( 2 cf. Eph. 6, 12 3 cf. I Reg. 16, 23 8 Ps. 131,11 18 Ps. 146, 1 ) [*](3 quam] quod ACav adolescentior ACifav 4 spiritusFa fugabatur DFa quia Cml 5 prophetica fJ annuntiarunt BC 6 uideatur a 9 tuam] meam BCE 10 Iesus] xpc BCDF corporis om. fJ 11 resurrexit B 12 praesumpserat av 18 pulcre E dominum om. Afiav 23 et laetitiae B teste b 24 ab om. fJ iracundiam mitigat sollicitudinem abdit merorem fia abdit** A 25 diuina ABmlCft 26 tranquilitatis C 27 cythare DF )

8

Mulieres apostolus in ecclesia tacere iubet, psalmum etiam bene clamant; hic omni dulcis aetati, hic utrique aptus est sexui. hunc senes rigore senectutis deposito canunt, hunc ueterani tristes in cordis sui iocunditate respondent, hunc iuuenes sine inuidia cantant lasciuiae, hunc adulescentes sine lubricae aetatis periculo et temptamento concinunt uoluptatis, iuuenculae ipsae sine dispendio matronalis psallunt pudoris, puellulae sine prolapsione

uerecundiae cum sobrietate grauitatis hymnum deo inflexae uocis suauitate modulantur. hunc tenere gestit pueritia, hunc meditari gaudet infantia, quae alia declinat ediscere; ludus quidam est iste doctrinae maioris profectus quam cum seria traditur disciplina. quantum laboratur in ecclesia, ut fiat silentium, cum lectiones leguntur! si unus loquatur, obstrepunt uniuersi ; cum psalmus legitur, ipse sibi est effector silentii; omnes locuntur et nullus obstrepit.

psalmum reges sme potestatis supercilio resultant, in hoc se ministerio Dauid gaudebat uideri; psalmus cantatur ab imperatoribus, iubilatur a populis. certantur clamare singuli quod omnibus proficit. domi psalmus canitur, foris recensetur; sine labore percipitur, cum uoluptate seruatur. psalmus dissidentes copulat, discordes sociat, offensos reconciliat; quis enim non remittat ei, cum quo unam ad deum uocem emiserit? magnum plane unitatis uinculum, in unum chorum totius numerum plebis coire.

dispares citharae nerui sunt, sed una symphonia. in paucissimis chordis saepe errant digiti artificis, sed in populo spiritus artifex nescit errare. psalmus nocturni operis commercium, diurnae requiei stipendium, institutio incipientium, perfectorum confirmatio, angelorum ministerium, militia caelestis, hostia spiritalis. psalmum et saxa respondent; psalmus canitur et ipsa etiam saxosa pectora molliuntur: uidemus flere praeduros , flecti inmisericordes. [*]( 1 cf. I Cor. 14,34 24 psalmus cet.J cf. Basil. hom. in ps. 1, cap. 2 post init. 26 cf. Luc. 2,13 27 cf. I Petro 2, 5 ) [*]( 1 tacere in ecclesia fi 4 inuidio Bm2 5 adolescentes AClJav 7 puellae BC 8 ymnum BC 9 teneri B tenera fia gestat Cm] 11 seria] add. alia a 13 obstrepit fJa uniuersis ABmlfia 14 loquuntur BC 16 ab imperatoribus cantatur DEmlF 17 certant Bm2C{iav clamore B 22 cytharae DF 23 simphonia « cordis BCDF 24 populo] ps*ł\'o (= psalmo) Bm2 25 diurnum A diuine DF diuturnae a 26 perfectarum B milicie.4 )

9