Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

simul cognosceres, quid incredulitatis obesset offensa, quid fides prompta conferret! si quis uim legis explorat, quae tota m uinculo caritatis est — qui enim diligit proximum legem i m p 1 e u i t —, in psalmis legat, quanto dilectionis affectu pro totius plebis obprobrio repellendo periculis se grauibus solus obiecerit; in quo non imparem caritatis gloriam triumpho uirtutis agnoscet. si quis correptionum saeua formidat, audiat dicentem: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo

corripias meet discat, quemadmodum debeat irati iudicis temperare censuram. si quis patientiae cognoscere gestit exemplum, legat in psalmis: si reddidi retribuentibus mihi mala et aduertat, quia praeceptum euangelicum spiritu praeuidit, uirtute praeuenit. habes itaque illud prouerbiale, quia m a [*](12 cf. Ps. 77, 9 sqq. 19 Rom. 13,8 23*Ps. 6,2 27 Ps. 7,5 28 cf. Matth. 5, 39 29 *Prou. 14,30 ) [*](def. B) [*]( 2 recepit C 3 scripsit — Prouerbia om. v 4 ystoria A istoria C cor- rectio C 7 spintali F remedio curare CfJ 8 certare a 9 reperiens ACav 11 maiorum recensere studet Cft recensere maiorum studeat av 12 ystoriae A 14 acquirat codd. av 16 ut—17 obesset] docens quid fJ 21 opprobrio ADF 22 caritatis] incipit B gloriam caritatis fJ 23 correctionum A audiet av 24 in (post ne) om. A 28 auertat C 29 prouerbiale illud Fml )

7
nsuetus homo cordis est medicus. si quis praeterea aduersus nequitiae spiritalis incursus uult esse munitus, quid magis quam psallendum sibi esse nouerit ? psallebat Dauid adulescentior et Saulis nequam spiritum fugabat, qui eum antea stringebat.