Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et ideo quoniam et saluator duo genera resurrectionis posuit et Iohannes in Apocalypsi dicens: beatus qui habet partem in prima resurrectione — isti enim sine iudicio ueniunt ad gratiam, qui autem non ueniunt ad primam resurrectionem, sed ad secundam reseruantur, isti urentur, donec impleant tempora inter primam et secundam resurrectionem, aut, si non im-

pleuerint, diutius in supplicio permanebunt —, ideo ergo rogemus, ut in prima resurrectione partem habere mereamur. sunt qui resurrexerunt in passione Christi et isti plane beati, qui acceperunt Christi gratiam et audierunt uocem eius, de qua scriptum est: uenit hora quando audient mortui uocem filii dei et qui audierint uiuent, et: ingressi sunt in sanctam ciuitatem. puto quod magis illam significet supernam quam istam Hierusalem quam reliquit, quam incusauit, quod in istam pedibus, in illam autem supernam meritis intrauerunt.

.Sed et illud caueamus, ut hic positi surgamus de tumulo terrae. sunt qui uiuentes sepulchro sunt circumdati et repleti mortuis, quorum guttur sepulchrum est non loquentium uerba uitae, sed mortis. si hic resurrexerimus a mortuis, et ibi resurgemus; si hic non fuerimus ossa arida, sed acceperimus rorem uerbi, umorem spiritus sancti, et illic uiuemus; si hic nos excitauerit Iesus uoce sua magna, ut excitauit et Lazarum, et per discipulos suos soluerit a uinculis mortis et induxerit in Bethaniam, ubi erat Lazarus, hoc est in domum oboeditionis et adhibuerit conuiuio suo, et illic cum [*]( 4 Apoc. 20, 6 13 Ioh. 5, 25 14 *Matth. 27, 53 .20 cf. Ps. 5, 10 22 cf. Ezech. 37,4 25 cf. Ioh. 12, 1-2 ) [*]( 1 erit] add. mihi BCv cum] add. his BC is fiav 4 ioannes B (av) apocalipsin ABml dicit Bm2 dixit Cv 11 qui] quia DFab 16 hyerim B iherfm C ierusalem (per comp.) eel. (u) 17 intrauerint Eav 19 sepulcro DEv sepulchra BC 20 guttur] igitur/J sepulcrum Ev 21 ibi] illic fJv 2Z arrida B humorem Aftv ut rorem BCml et rorem Cm2 24 magna om. DF pr. et om. fJav 26 adibuerit ABOmi, add. hic BCfiav illic] hic A cum — 1 ag. 47, 1 nobis] cum eodem recumbenms et illic cum eo semper epulabimur et il ic nobis fiav )

47
eo semper epulabimur et illic cum eodem recumbemus et illic nobis redolebit unguentum, quod solus proditor dolebat effusum.