Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et ideo quoniam et saluator duo genera resurrectionis posuit et Iohannes in Apocalypsi dicens: beatus qui habet partem in prima resurrectione — isti enim sine iudicio ueniunt ad gratiam, qui autem non ueniunt ad primam resurrectionem, sed ad secundam reseruantur, isti urentur, donec impleant tempora inter primam et secundam resurrectionem, aut, si non im-

pleuerint, diutius in supplicio permanebunt —, ideo ergo rogemus, ut in prima resurrectione partem habere mereamur. sunt qui resurrexerunt in passione Christi et isti plane beati, qui acceperunt Christi gratiam et audierunt uocem eius, de qua scriptum est: uenit hora quando audient mortui uocem filii dei et qui audierint uiuent, et: ingressi sunt in sanctam ciuitatem. puto quod magis illam significet supernam quam istam Hierusalem quam reliquit, quam incusauit, quod in istam pedibus, in illam autem supernam meritis intrauerunt.