Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

est ibi liber ubi est tabula, immo sunt libri inscripti ubi sunt inscriptae tabulae, quas inscribit spiritu sancto apostolica doctrina, sicut legimus dicente Paulo epistula nostra uos estis, inscripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carna 1 ibus. sunt ergo tabulae cordis inscriptae spiritu sancto, istae recitabuntur; si bene egeris, manebit scriptura.

uide ne tollas spiritus sancti gratiam, uide ne deleas et scribus atramento flagitia tua, ne ueniat dies iudicii et dicat iudex: \'recitentur libri, recitentur tabulae gestorum eius\' et dicat tibi: \'ego scripsi tabulas tuas; cur delesti apices meos? et ego scripsi dona mea; quomodo delesti munera mea et scripsisti obprobria tua? non legisti quia scribo ? non tibi dixi per os prophetae mei: 1ingua mea calamus scribae uelociter scribentis? iudicium autem uerbi est\'.