Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Danihel quoque dicit: iudicium sedit et libri aperti sunt. ostendit ergo iudicium futurum, maxime cum alibi idem dicat: multi qui sedent in tumulo terrae exurgent, isti in uitam aeternam et isti in obprobrium et confusionem aeternam; et intellegentes splendebunt sicut splendor caeli et de iustis multi sicut stellae lucebunt.

Quod istud est iudicium sedentium iudicum et qui libri aperti nisi conscientiae nostrae uelut libri peccatorum nostrorum seriem continentes ? quamquam hoc ipsum uile sit aestimare quasi humani simile iudicii. aliud est Christi iudicium, ubi conscientia ipsa se prodit, quae latere non potest occultorum arbitrum, ubi cogitationes lucent apud eum qui adhuc cogitantibus dicebat: