Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

fecit animam ut sit, creauit hominem in incorruptionem quem ad imaginem sui fecit; sed homines a naturae munere deuiantes obnoxios fecere se morti, ut quasi terreni corrumpantur. sed deus per tribulationes ad paenitentiam cogit, ut per paenitentiam uratur et consumatur illud accidens malum inprobitatis et pereat et locus ille animae, qui erat accidentis impietatis possessio, pateat ad receptionem uirtutis et gratiae. certum est autem animae naturam esse pretiosam, quae ad similitudinem dei facta receptionem omnis uirtutis admittit, utpote quae cognitionis supernae non sit fraudata consortio.

Nunc illud superesse arbitramur quod in multorum ore uersatur, qua ratione deus, cuius sine uoluntate nec passer uilissimus cadit et apud quem capilli capitis numerati sunt, dixerit per Esaiam: si om.nes gentes ut stillicidium de urceo et sicut momentum staterae aestimatae sunt et ut sputum aestimabuntur. ita ergo peribunt omnes gentes sicut stillicidium de urceo et ut sputum perit et ad nullos usus proficit?

sed tu, qui nosti quia gentes non eo usque pro nihilo habuit deus noster, ut et Abrahae dixerit: benedicentur in te omnes gentes per Dauid locutus sit ad filium dicens: dabo tibi gentes hereditatem tuam et infra: omnes gentes seruient ei, qui legisti quia optulit filium suum pro omni gente, ut saluos faceret peccatores, debes hoc loco uim diuinae sententiae considerare.

contemplatione etenim creaturarum caelestium quae multae sunt, sicut [*]( 2 Sap. 1,13 4 cf. Gen. 1, 27 14 cf. Matth. 10, 29-30 16 *Esai. 40.15 21 *Gen. 12, 3. 23 Ps. 2, 8 24 Ps. 71, 11 25 cf. Rom. 8, 32 ) [*]( 2 et om. DF dixit] ait fiav 3 in] de fł uiuorum] mortuorum BC 4 incorruptione Cm2 G terreni] tepleni B tre pleni (s. scr. tn2 uel terreni) C morte pleni ft el mg. a 11 uirtutis] add. non Bm2 12 amittit BC 13 nec fł 14 sine] sint BmlCml 16 ysavam C ysaiam DF isaiam E (u) si (El) B (teste b) Cml sic cet. av 17 extimatae « 19 gentes sic — om. DF sic — om. Ea periit B 21 habraae A habrahe B 22 per] super 1-1 loqnntus a 23 sit] est BC 24 qui legisti om. v 25 optnlit] add. deus !lal\' )

42
caeli, quod multipliciter maius quam terra est, ut a plerisque punctum comparatione caeli terra sit aestimata, angelorum, archangelorum, principatuum et potestatum, thronorum, dominationum, milium et decem milium et innumerabilium milium, contemplatione