Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Hinc plerique non mediocrem mouerunt quaestionem, utrum perituram naturam uideatur asserere scriptura diuina, maxime quia alibi dicit: comminuam eos ut puluerem ante faciem uenti et ut lutum platearum delebo eos, etalibi: ecce confundentur et reuerebuntur omnes aduersarii; erunt enim tamquam non sint.

primum ergo interrogo, utrum impietatem secundum naturam putent esse an praeter naturam. si secundum naturam asserant, errare eorum opinionem certum est. denique dicant, utrum naturae peccatum conueniat an non. sed certum est peccare deuiare esse ab eo quod est secundum naturam. quid igitur tam ineptum quam ut dicant minus uideri impium esse quam peccatorem, cum omnium acerbissimum sit quicquid in dei fieri uidetur iniuriam?

quodsi impie agere non est praeter naturam, uiuere ergo impie secundum naturam nec peccati loco habendum est nec dignum reprehensione aestimandum; nemo enim reprehenditur qui operatur secundum naturam. unde concluditur, quia impietas praeter naturam est. quomodo igitur cum perditione consuetudinis ovvcmokovjuevag <pvoeiq, [*]( 7 cf. Ps. 67, 3 cf. Ps. 21, 15 8 cap. 47] cf. Ps. 1, 5 10 *Ps. 17, 43 12 *Esai. 41,11 ) [*]( 2 redimerunt Bml 3 infernis BCfi ad poenam B 5 ut om. (t ueemens Aml 7 proicitur] add. ut puluis (t 10 dixit BCfib 11 et om. fi 15 si om. ft asserunt DF, add. quod ea que naturaliter subsistant interire funditus nequeant {J 16 eorum] quorum [t 19 peccare\'{Ja 20 quidquid Dv 21 non del. C uidere Cml impie om. BC 22naturam] add. est fiav est om. BCmlfiv 23 existimandum av 25 consuetudinis = uitae; cf. Index awanoXovfxivaQ scripsi ematioasmet AC (E BC) AA (M BCE) ATIO (770 BCD) AXMEN (T BC) ET (om. BC) BO{J dno?J.r)cofiivaQ av q>voeiQ av irsit A s YCIT BC s Y IT 0 (fysis F s. I) )

40

hoc est perituras naturas inducit scriptura, cum impietas non utique \' naturalis sit, sed praeter naturam quod enim non habes, non amittis nec potest ea substantia perire quae non fuit. nam et puluis commotus aut in aquae substantiam transfertur aut in aerem aut in ignem, hoc est: in aliam uidetur saepe transire naturam. non ergo in nihilum deficit, sed in aliud transit.