Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Huic uento dicitur in Canticis: ueni, auster, ut clementia aeris mollioris cordis nostri arua laxentur, quae brumali gelu stricta recipiendis gremium seminibus denegabant. bonum est nobis ut hic uentus aspiret, qui naues Tharsis, ferentes uero [*]( 2 Prou. 20,18 (24) 3 cf. Ps. 140, 2 6 Ps. 1,4 8 cf. Ps. 1, 1-2 12 Aquilas Ps. 1,2 13 cf. Ps. 18,5 15 cf. I Cor. 13,12 .20 Ps. 1,4 25 Cant. 4, 16 28 cf. III Reg. 10, 22 ) [*]( 1 ait om. fJ quod et om. BC et om. ji 3 conspectum fJa 8 habiit AmlCml 9 concilio] consilio BCmlav 11 et] aut F 12 aquila ACfi(av) resonauit « (Aquilas habuisse uidetur: Į-leÃtott) 14 omnium extat fi 19 repetit/J, om. A repetita (repetit ita BCml) post sententia tr. BC 20 ita dicendo fła 22 ab ;\'J 28 uentus om. DF tarsis B )

38
Salomoni quae ad templum eius necessaria uidentur, tutos deducat in portus.

sed tunc iste uentus aspirat, si boreas ille grauis uentus flare desierit. ideo uel ecclesia uel anima pia dicit: exurge, borea, et ueni, auster, hoc est: tu, borea, recede et ueni, auster, adspira hortum meum, ut flores non discutias, sed reserues. anima igitur plena pietatis hortum habet uel ipsa hortus est, qui fructus ferat, anima quae impietati patet puluerem habet, qui est infecundus ad fructum. fructiferam illam quidem fecit dominus, sed ipsa sibi collegit impietatis puluerem.