Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: non sic impii, non sic, sed tamquam puluis quem pr oicit uentus a f acie terrae, hoc est: non sic ut beatus uir, qui ideo beatus, quia non abiit in consilio impiorum, quia in peccato non stetit, in concilio pestilentium non sedit uolentium uel credentes pie uel uiuentes peruertere, qui uoluntatem habuit in lege et meditabitur in ea aut, sicut Aquilas posuit, resonabit in lege, ut praecepta legis resonet uita eius, mores resultent, sicut illorum quorum in omnem terram exiuit sonus.

forte hic sonus doctrinae hominum exeat, illic autem, ubi facie ad faciem dabitur uidere, plenior quaedam uerbi fieri uideatur expressio. non ergo, sicut beatus iste qui haec fecerit, qui erit tamquam lignum plantatum, cuius gesta omnia prosperabuntur, ita erit et impius.

ideo repetiuit uel qui scripsit uel qui postea addidit — ut quidam putant —, quo confirmatior fieret repetita sententia dicendo: non sic impii, non sic, qui erunt tamquam puluis. sunt enim terreni et, sicut puluis proicitur a facie uenti, ita et isti proicientur et dissipabuntur a spiritu sancto, qui terrae fertili atque fecundae animae salutaris sicut uentus auster aspirare consueuit.