Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: non sic impii, non sic, sed tamquam puluis quem pr oicit uentus a f acie terrae, hoc est: non sic ut beatus uir, qui ideo beatus, quia non abiit in consilio impiorum, quia in peccato non stetit, in concilio pestilentium non sedit uolentium uel credentes pie uel uiuentes peruertere, qui uoluntatem habuit in lege et meditabitur in ea aut, sicut Aquilas posuit, resonabit in lege, ut praecepta legis resonet uita eius, mores resultent, sicut illorum quorum in omnem terram exiuit sonus.