Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

cuius enim nisi ipsius facta possunt uniuersa laudari et prosperos habere exitus ? Aquilas autem dirigentur [*]( 4 *Luc. 10, 41-42 12 cf. Gen. 3, 7 18 Ps. 1, 3 25 Aquilas Ps. 1, 3 (uertit: xaxevavvd-aaeiai) ) [*]( 5 sibi elegit {Jav 6 si] add. illa Bm2Cv 8 studio Cm2 11 monumentis ABml monimentis Cm2 intellectus a 12 texerunt se BC 14 prophetetur AB profiteretur (i 15 pi«ritura A 18 ita] sic F OTONKAPIIONA Y- TOYAcoCEI p, corrupte cet. potes BC 19 ad beatum om. DF refene C M(AA F) ACAPIOC KAPIlONAwCEI frcorrupte cet. 20pr.qui] quid BC sic (Jav alt. qui] quia BCEv, otn. DF resurrectione] add. scilicet av 22OTON KAPIION AYTOY IIIEP$Y AON [t,coriupte cet. VTCEQ av £ v).ov scripsi . £ vA6v a £ vXov v 23 testificatio] add. est Fa 25 aquila ACm2p(av) dirigentur] add. quod BC )

37
ait, quod et ad quemcumque hominem referendum uidetur quem dirigit dominus fauore caelesti; a domino enim diriguntur gressus uiri et orationem suam in conspectu dei Dauid propheta dirigi postulauit. sed et ipse dominus direxit opera sua, ut nullo erroris curuarentur anfractu.

Sequitur: non sic impii, non sic, sed tamquam puluis quem pr oicit uentus a f acie terrae, hoc est: non sic ut beatus uir, qui ideo beatus, quia non abiit in consilio impiorum, quia in peccato non stetit, in concilio pestilentium non sedit uolentium uel credentes pie uel uiuentes peruertere, qui uoluntatem habuit in lege et meditabitur in ea aut, sicut Aquilas posuit, resonabit in lege, ut praecepta legis resonet uita eius, mores resultent, sicut illorum quorum in omnem terram exiuit sonus.