Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Mystica saluant et a morte liberant, moralia autem ornamenta decoris sunt, non subsidia redemptionis. praestare autem [*]( 3 *I Cor. 15, 52—53 14 Ps. 49, 16 23 cf. Matth. 21,19 ) [*]( 1 corruptela est] corruptibiles sumus fta corrumpemus B bonos] reliquos fJ 3 inquid C 9 quis] quid BCmlFml qui DEFm2a 11 folio quoque fJ 12 defendantur a defenditur ftav doctrinae scripsi doctrina codd. at\' 13 intentio] add. bona C (in ras. m2)v misteriorum codd. 14 perceperit Cv fmittat-BtH.2 15 ennarras AC 16 misticis aD contemplationc-17 caclestium om. fla 18 urere Dml 20 non habent fructum fJ non habent fidem DF 22 habentes fJ in lectione BCv lectionem fJ 23alt. sed] et Bftav 24 pr. reperit (s. 1. m2) temperat B alt. repperit] inuenit v 25 mistica cc, item pag. 36, 1 ) [*]( 3* )

36
mystica moralibus etiam ipse dominus docet in euangelio suo dicens de Maria, quae sedens secus pedes domini audiebat uerbum illius, cum Martha circa ministerium festinaret et quereretur, quod soror eam propria circa mensae ministerium non iuuaret: Martha

Martha, Maria optimam partem elegit sibi, quae non auferetur illi. si quae Christo ministrabat ad mensam non conferebatur ei quae uerbum cupiebat audire, quem operantem studioso cognitionis aeternae conferre poterimus, ita tamen, ut nec illius operationi fides nec huius cognitioni, sicut Mariae, desit operatio, ne uel folia sine fructu sint uel fructus sine munimentis naturalibus sit intectus et pateat iniuriae?