Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et cauendum fuit, ne corrumperemus bonos fructus quos lignum uitae daret, quia nunc corrupti, illic autem incorrupti, quando et mortui, inquit, resurgent incorrupti et nos commutabimur. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. quid ergo proderat morituro accipere, quod ei mors habebat auferre? nouit ergo sapientia, quibus quando dare debeat, quae nec folium amittit ligni sui. et ideo, quis fructus sit sapientiae, quod folium, consideremus.