Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Hoc lignum igitur fructum dabit in tempore suo. ligna terrena fructum non dare, sed ferre dicuntur, sed lignum uitae ac sapientiae dat fructum, hoc est largitur et donat. rursus illud occurrit: \'si lignum est sapientiae, cur in tempore dabit et non semper?\', ne forte graue sit nobis hoc sentire de Christo. sed tu, qui legisti, quia dispensatorem fidelem et prudentem constituet dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici men-

suram — in tempore utique, non semper —, turbari utique non debes. potest sapientia semper fructum dare, sed, quia sapientia est, debet sapienter dare, dispensare prudenter, si quando nos plenam mensuram aut mereamur aut possimus accipere. sicut hic extremum tempus fructum, ita et illic dabit fructum bonum indigentibus, ut resurrectionis eius consortium capere ac seruare possimus. nunc non possumus, in uitioso saeculo non sustinemus; hic [*](1 Ps. 123, 5 4 Ps. 90, 13 7 cf. I Cor. 15,24 8 Aquilas Ps. 1, 3 11 Luc. 23, 43 12 cf. Ps. 1,3 17 cf. Luc. 12, 42 ) [*]( 2 intollerabilem AB 3 Quamuis nonnulli {lav quartuor A quatuor Cfiav 6 conculcauerit om. (l 8 pulcre C aquila A{l(v) TOMETATO- 0YTE CMENON {J} sic Lalinis hit. expressum in eel., nisi quod mera pro meta BC 9 plantatum av 10 tiansplantatum v 11 amen bis BCfiav 16 hoc om. a tu qui] itaque f3 17 constituit F 18 super BC 19 in tempore om. @ pr. utique] et quare /3 21 est om. [t prudentèr] add. tunc debet semper dare fla si om. {Ja 22 aut mereamur om. v aut mer. aut om. {la possumus a 23 bonis {Ja indigentibus scripsi in gentibus av indesinentibus {Ja 24 capere] mereamur /3 25 in uitioso scripsi odioso a in hoc {la; cf. pag. 54, 6—7 adnot.. )

35
enim corruptela est.

et cauendum fuit, ne corrumperemus bonos fructus quos lignum uitae daret, quia nunc corrupti, illic autem incorrupti, quando et mortui, inquit, resurgent incorrupti et nos commutabimur. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. quid ergo proderat morituro accipere, quod ei mors habebat auferre? nouit ergo sapientia, quibus quando dare debeat, quae nec folium amittit ligni sui. et ideo, quis fructus sit sapientiae, quod folium, consideremus.