Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nonnulli de istis quattuor temptationibus etiam illud accipiunt: super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem, ut ambulauerit in incarnatione, conculcauerit in passione uel in traditione regni conculcet, quod patri tradet, cum omnem euacuauerit principatum. pulchre autem Aquilas to [xercmefpvTevfievov dixit, hoc est transplantatum, eo quod primo sit plantatus in uirgine, postea transplantatus in paradisum, sicut dixit ad latronem: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.