Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sicut illi ergo in temptationibus grauissimis fuerunt, ita multis temptationibus se saluator noster obiecit, ut nulla temptationis nostrae certamina praeteriret. plantatus ergo recte dicitur secus decursus horum fluminum, non in ipsis decursibus, ut finitimum, non demersum intellegas. fuit illi congressio prima carnis et sanguinis. denique ait:pater, transfer a me calicem istum; sed non quod ego uolo sed quod tu uis. [*]( 2*Hier. 2,18 3 cf. Gen. 2,11-14 13 sqq.] cf. Ps. 136, 1-2 16 sq.] cf. IV Reg. 17-18. 24 26*Marc. 14,36 ) [*]( 2 hyeremias B ieremias E (v) iheremias DF 3 gyon DF gion E tygris fJ(a) 4 euf (-ph-B) raten « babilonia ABml babiloniam CDF intendens ABml physon fJ 5 oris dicitur fiav circuiens BCfi 6 euilath C (av) et aurum om. BC 7 prasinus BCftv prasius a os] omnes fJ commutanturfJ ut] cum$10 mentemque DF 12 ut captiui a adducti v, add. etiam Fml 14 et om. BC 15 deposuerunt DF 16 tollerarunt Aml 21 ita] add. in BCml 22 noster om. {J 25 dimersum ACfi )

33
fuit diuitiarum obiecta temptatio, cum omnia regna terrae ei ini- [*](2 ) micus offerret, si procidens dominus adoraret eum. habes duorum fluminum decursus Geon et Phison. fuit illi conluctatio aduersus principes mundi, fuit in ipsa passione certamen aduersus temptatores quos Persas Hebraea appellat interpretatio, qui falsa testimonia deferebant, aduersus eos qui dicebant descendat nunc de cruce, et credimus ei, quae diabolus suggerebat. habes Tigrin et Euphraten flumina.

Quadripertitum autem nobis certamen esse etiam apostolus conprehendit dicens quia non est nobisluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi huius rectores et tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus. hi sunt fluuii qui de paradiso exeunt.

unde puto quod is, qui in paradisum gestit redire, hos debeat transire decursus aquarum. quod non otiose expressit idem ipse sanctus propheta, demonstrans quod is, qui temptationes omnes subierit, deberi sibi iam paradisi requiem (speret). itaque sic ait: decursus aquarum descenderunt oculi mei.

sicut enim romphaea est in ingressu paradisi ignea, ut qui redit per ignem reuertatur, urat peccata sua, probet aurum suum, ita qui redit per hos decursus redit, meritoque dicunt sancti: transiuimus per ignem et a q u a m. de istis decursibus et Esaias dicit: si ran sea s per aquam, flumina non te concludent. quae flumina ? audi dicentem Dauid de his qui festinabant ad paradisum: [*]( 1 cf. Matth. 4, 8-9 3 cf. Eph. 6, 12 6*Marc. 15, 32 10*Eph. 6,12 19*Ps. 118,136 20 cf. Gen. 3,24 23 Ps. 65,12 24 *Esai. 43,2 ) [*]( 3 gion D gyon EF physon ACp 6 defendebant BC (s. scr. uel deferebant) {J aduersum Em2 8 tygrin E tigrim DF (v) eufraten aDFmZ eufratem Fml Euphratem v 9 quadrupertitum F 10 nobis non est Fml luctu. (ia 13 et om. Cv 14 hifJ 17 item ABmlCm2 iste flai 18 quod is] quod BCmlfia quod his Cm2 his v subierit scripsi subiret A subirent BCv subegerit {Ja sibi deberi C 19 speret add. a, om. codd. v 20 rumphea Cft 21 uret A 24 ysayas C ysaias [i ait fi 25 non om. BC, post te s. I. add. C 26 de his om. BC iis Aa hiis E festinabat « festinant fJ ) [*]( LXIV. Ambros. pars 6. Fetachenig. ) [*]( 3 )

34
forsitan pertransisset anima -nostra aquam intolerabilem.