Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sicut illi ergo in temptationibus grauissimis fuerunt, ita multis temptationibus se saluator noster obiecit, ut nulla temptationis nostrae certamina praeteriret. plantatus ergo recte dicitur secus decursus horum fluminum, non in ipsis decursibus, ut finitimum, non demersum intellegas. fuit illi congressio prima carnis et sanguinis. denique ait:pater, transfer a me calicem istum; sed non quod ego uolo sed quod tu uis. [*]( 2*Hier. 2,18 3 cf. Gen. 2,11-14 13 sqq.] cf. Ps. 136, 1-2 16 sq.] cf. IV Reg. 17-18. 24 26*Marc. 14,36 ) [*]( 2 hyeremias B ieremias E (v) iheremias DF 3 gyon DF gion E tygris fJ(a) 4 euf (-ph-B) raten « babilonia ABml babiloniam CDF intendens ABml physon fJ 5 oris dicitur fiav circuiens BCfi 6 euilath C (av) et aurum om. BC 7 prasinus BCftv prasius a os] omnes fJ commutanturfJ ut] cum$10 mentemque DF 12 ut captiui a adducti v, add. etiam Fml 14 et om. BC 15 deposuerunt DF 16 tollerarunt Aml 21 ita] add. in BCml 22 noster om. {J 25 dimersum ACfi )

33
fuit diuitiarum obiecta temptatio, cum omnia regna terrae ei ini- [*](2 ) micus offerret, si procidens dominus adoraret eum. habes duorum fluminum decursus Geon et Phison. fuit illi conluctatio aduersus principes mundi, fuit in ipsa passione certamen aduersus temptatores quos Persas Hebraea appellat interpretatio, qui falsa testimonia deferebant, aduersus eos qui dicebant descendat nunc de cruce, et credimus ei, quae diabolus suggerebat. habes Tigrin et Euphraten flumina.