Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

qui habitatis in regione mortis, lux fulgebit super uos. bibe ergo cito, ut lux tibi effulgeat magna, lux non cotidiana, non diei, non solis, nor lunae, sed illa quae umbram mortis excludat. nam qui in umbra mortis sunt, lucem utique solis aut diei uidere non possunt. et quasi requirenti tibi, unde tantus splendor, tanta gratia sit, respondet: quoniam puer natus est nobis, filius datus

est nobis, puer, quia ortus ex uirgine est, filius, quia ex deo natus tantae auctor est lucis. puer nobis natus est, nobis qui credimus, non Iudaeis qui non crediderunt, nobis, non haereticis, nobis, non Manicheis. nobis natus est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis, nobis natus est qui carnem suscepit ex uirgine, quia homo est natus ex Maria. caro nascitur nobis, uerbum datur; quod nostrum est, inter nos natum est, quod supra nos est, nobis donatum est.

Satis excucurrimus, ut putamus, sed non otiose, ut doceremus, quia et in tribulationibus diligere dominum debemus nec recedere ab eo, quoniam et laetitiae tribulatio saepe succedit et laetitia tribulationi. denique qui tribulatione non frangitur et legem sequitur, beatus est.

Et erit tamquam l.ignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod f ructum suum dabit in t empor e suo, et f olium eius non[*](2*Esai. 9, 1 3*Esai. 9,1—2 8 cf. Luc. 1,79 ll*Esai. 9,6 15 Ioh. 1,14 25*Ps. 1,3 )[*]( 1 primum] bibe primum F primum bibe v 3 iudae a 4 ambulatis (atis in ras. B, ti in ras C) BCv ambulabat fJ lucem uidete BCDE (non F) a 7 non diei om. fJ 8 sed] add. lux fJav qui] si BCfJ in om. fJ umbre fJ 9 aut] ac ftv requiras BC 13 pr. nobis om. fJ 14 non post qui om. v hereticis ABCm2F ereticis Cml 15 Manichaeis av 16 inhabitauit B qui] quia Bft suscepit carnem fJ 17 natus est fJav 20 excurrimus Bm2(iav 21 debemus dominum BCfJ 22 laetitiae om. fJ 23 tribulationi leticia DF )

31
defluet; et omnia quaecumque f ecerit prosper abuntur . quae ista beatitudo est quae ligno arboris comparatur, nisi intellegamus in paradiso, illo beatorum loco, lignum uitae in. medio lignorum aliorum de terra productum?