Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Clamat Esaias: non confundetur qui in angustia est usque in tempus. hoc primum bibe. quid est \'hoc primum bibe\'? sequestremus mystica, persequamur moralia quae docet littera. propter errorum grauia graues contritiones et uexationes populi dicit futuras, et oportuit eas praecedere, ut sequeretur misericordia. bibe ergo primum tribulationem; per multas enim tribulationes oportet nos [*](3 *Prou. 13,24 6 *Hebr. 12, 6 *Prou. 3, 12 13 cf. Hiob 1, 9-11 18 *Deut. 8,17 21 *Esai. 8,22. 9,1 26 *Act. 14, 22 ) [*]( 1 diligas Bm2C{iv dominum] add. tuum BC{J deum tuum v 5 coherc(-t-)ione. codd. coerctione a 7 autem] enim fiav 8 pr. castigaueris Fml 9 tunc om. BCml 10 habundant ACmlD cum facultatibus cum libeiis Cm2 16 alt. non] nec (t id om. [i 17 in om. BC afflictionem B intentionem] in temptationem ABCml 18 induas] add. in BC uictoiiam ABCml uictor (Jav, correxi in uictoiia in temptatione nec desperationem induas corr. el tr. Cm2 20 dimittenda fł 21 ysaias CDF isaias E (v) 23 mistica aDF . 25 uenationes fł )

28

introire in regnum dei. bibe, ut sensus tribulationis pectoris tui infundatur internis, bibe cum patientis affectu maerentis dolorem; cum enim conuersus ingemueris, tunc dominum tibi reconciliabis offensum. hoc ergo primum bibe, ut sis in dolore et angustiis; cito laetitia infundit errorem. pinguis factus et incrassatus populus surrexit ludere et recessit a domino.

prodest tibi cor habere contritum; hoc primum bibe, ut sacrificium tuum accipiatur a domino. doceat te apostolus, quid sit \'hoc primum bibe\', hoc est tribulationis poculum; tribulatio enim patientiam operatur. non potest esse patientia, nisi ante fuerit tribulatio; tribulatio , inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem; spes autem non confundit. primum bibe tribulationem, ut postea tibi tot uirtutum pocula

ministrentur. et ut scias, quia bibitur tribulatio, audisti hodie dicentemprophetam:potasti nos uino conpunctionis, et in posterioribus ait: et potum dabis eis in lacrimis in mensuram. in mensuram petit potum, non supra mensuram, ne ferre non possint. denique quam bono hoc precaretur affectu, suo probabat exemplo, qui potum suiun cum fletu miscebat, ut domini in se inclinaret misericordia.