Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

legitime ergo docemur a sancto propheta uoluntatem in lege habere, meditationem secundum legem. uoluntas in lege non solum in studio, sed etiam in facto est; prior uoluntas, secunda operatio. denique et dominus dicenti sibi: si uis, potes me mundare respondit: uolo, mundare, quo ostenderet operationibus nostris uoluntatem praeuiam esse debere. denique lex uoluntarios quaerit, quia lex domini inreprehensibilis, conuertens a n i m a m, nemo autem conuertitur nisi qui uoluntate conuertitur. uoluntarius autem abscondit et sensum furatur laboris.

Ideoque die et nocte in lege meditatur, in quo non tam continua legendi postulatur intentio quam seruandae legis affectus; ille enim plene meditatur, qui ipse sibi lex est, scriptum in corde suo opus legis intendens. Aquilas tamen diem tantummodo posuit, non etiam noctem; quod non tam a ceteris discrepans quam alio

referens posuit, quoniam qui legem meditatur semper in luce est, noctem non habet. etenim cuius lucent opera, non potest utique in tenebris ambulare, quia iustitia eius sicut lumen effulget. meditetur ergo legem uita nostra, meditetur conuersatio, meditetur actus, meditetur intellectus mysteriorum caelestium. lex enim exemplar est et umbra caelestium, umbra futurorum bonorum. qui quae credit in lege in euangelio recognoscit, meditetur in tenebris et die, id est et in aduersis positus et prosperis; lex enim praecipit, [*](3 Sap. 6,12 10 Matth. 8, 2 . 3 13 *Ps. 18,8 18 cf. Rom. 2,14 19 cf. Aquilas Ps. 1,2 23 cf. Eccli. 35,16 (32,20) 25 cf. Hebr. 8,5 28 cf. Dent. 6,5 ) [*]( 1 deus om. BØ quam] nisi v 4 et om. v 6 hiis E iis- av (his) 11 cogitationibus [i 13 quia] qi* C pia F inreprehensibilis] add. est BGfiav 14 pr. conuertitur om. BCmlft 15 et] add. non B 16 die et] dicit [t 18 sibi ipse v 19 opus om. v aquila ACfJ(av) 20 a ceterisJ acersuri B aliud fJ 23 ante eius del. sicut lumen C 25 misteriorum intellectus BC 26 qui ///// quae A quae is qui cet. v • 27 meditatur fia 28 et in prosperis a )

27
ut diligamus dominum. qui diligit, in omni statu suo debet seruare diuturnae caritatis affectum.

pater diligit filium, diligit etiam cum arguit, diligit etiam cum uerberat baculo; qui enim parcit baculo suo, odit filium suum. nos quoque dominus castigat et diligit. itaque etiam cum digna cohercitione committimus, ille tamen diligit, qui etiam recipit offensum; castigat autem dominus omnem filium quem recipit. et tu cum castigaris dilige, quia ideo castigaris, ut recipiaris.