Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

qui enim in flagitiis celebris, plurimos ad imitationem adducit erroris. itaque, dum peccatum imitantur alienum, suum faciunt malum. non sedeas inter eos quos sanctus propheta fugiebat; illum imitare fugientem utiquexnon sedentem, qui ait: non sedi in concilio malignantium et cum iniqua gerentibus non int rs o i b 0. qua ratione eos fugiebas , Dauid, explica nobis; de-

monstra has partes, ut et nos eas fugere poSsimus, ne inficiamur earum contagio. corrupti sunt, inquit, et abominabiles facti sunt, non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. generaliter ergo ad omnes flagitiosos, demum potest referri specialiter ad inrisores bonorum, quos Aquilas zAevaordg dixit, quod isti uere morbi sunt, qui inridendo bonos plurimum animis operantur errorem mentesque corrumpunt. [*]( 10 meretrix cet.] cf. Basil. homo in ps. 1, cap. 6 post med: 17*Ps. 25,4 21*Ps. 13,1 25 Aquilas Ps. 25,4 ) [*]( 1 defraudentur fJ 2 aegri scripsi aegre codd. av inuicem] add. atque BCp atque inuicem tr. C languores] add. fluminum fJ 6 laudis Bml ludubiio Crn1 7 multis Cml 8 corruptelis Bml edent B ronsiliis jiv 9 ructantes] deructantes p 13 qui] quod BC (s. scr. m. 2 uel qui) £ 14 celebre BC (s. scr. m. 2 uel biis) fJ 17 consilio v 20 has om. fi 21 eo BC (s. scr. m. 2 uel earum) abhominabiles ACD 22 bonum fJ 23 non est om. fJ 24 demum] deinde a post Bm2C referri om. BCfi potest referri: demum v 25 aquila ACm2 (av) cheauastas ACft cheuastas B discit Bml dicit v sint F 26 plurimorum [ia )

25
quanta dixit, a quibus beatus uir debeat abstinere! et adhuc adicit alia.

S ed in lege domini f uit uolunt as eius et in lege eius meditabitur die ac nocte, hoc est: beatus ille qui haec faciat consilio ratione prudentia. potest enim et paruulus non per uirtutem, sed per inpossibilitatem et inscientiam delinquendi ab his quae dicta sunt abstinere; potest et inrationabili pecudi conuenire, cui nulla uis consilii, nullus sensus erroris est.

hoc est ergo quartum uel quod sequitur, in quo definitio beati uiri a pecude discernitur, quia uirsapiens subditus legi est uoluntate, non necessitate. plurimum enim refert, quia in uoluntate mercedis est fructus, in necessitate dispensationis obsequium. ita enim docuit nos apostolus dicens: si uolens hoc ago, mercedem habeo; si inuitus, dispensatio mihi credita est. ordo autem conueniens, ut primo diligas legem, secundo ut mediteris. qui diligit, ex uoluntate facit mandata legis, qui timet, inuitus obseruat.