Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Cauenda ergo prima sunt uitia, ne in plura deinde grauiora proserpant. etenim sicut hi, qui se in luto uersant, quo magis uolutantur, eo amplius inquinantur, ita, qui semel se luto inprobitatis asperserit, nisi ab eo uelociter exiliat, grauius sibi dedecoris sui caenum per singulos dies lutulentae conuersationis obducit.

itaque graui odore taetrae illius ac flagitiosae uoraginis contrahitur quaedam animarum pestilentia corruptoque salubrium cogitationum spiramine lues aestuantium passionum miseranda grassatur. hinc letale se mentibus uirus infundit, hinc subrepit aegritudo corporibus, languores animis.

est enim malus languor erroris languor, [*]() auaritiae languor, inexplebilis cupiditatis languor. istae diuitiae sunt, ut dicit Ecclesiastes: est languor malus quem uidi sub sole, diuitias custodiri in malum possidentis eas. dic mihi o Ecclesiastes, qua causa malus hic languor sit. respondebit, quia multos auara spes deuorat. insatiabilis edacitas cupiditatis est; nescii satiari argento qui concupiscit argentum.

distendunt diuitiae, non explent. etsi quis satiatus fuerit diuitiis, non e s t, inquit, qui sinat eum dormire. et quidem [*]( 20*Eccle. 5,12 24*Eccle. 5,9 26*Eccle. 5,11. 16. ) [*]( 1 feruendis B 2 conburit DF in om. A, eras. C stipula Bfi exiliens — 3 conipuit om. a 3 absumit ACm2 absumet Bm2Cml assumat Dml 4 sintilla BCml excitata fuerit DF 5 graue (J posuisti postremo C 6 super B 8 resideas Cm2fia/x 9 grauiora deinde F 10 hii codd. ii av 11 se semel C 12 ea BC esiliat ACm2 13 cenum C ceno ft 14 ita B teste b et Cinl tetrae B terrae eet. av ac flagit.] flagitiosaeque BC 16 estimantium Dml crassatur AC 17 surripit fJ 18 langor passim C 19 inexple- bilis — languor om. tc iste BF 20 dicit] ait v 22 0 om. fi 23 multum A 27 inquid B )

23
omnes dies eius in tenebris et luctu et iracundia multa et languore et ira. quomodo enim potest dormire, qui sollicitam auri exercet custodiam, qui damna formidat, qui lucra cogitat, qui usuras computat, qui apothecas numerat ? malus ergo languor, qui bonam aufert mentis quietem.

est languor malus luxuria, libido, concupiscentia, delectatio saecularis, ambitio, quae cito corrumpit salutem sobrietatis. omnis postremo mundi huius corruptela pestilentia est. ne ergo tetigeritis, ne attaminaueritis eam: lues est, contaminat; morbus est, polluit. ne gustaueritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu, ut apostolus dixit, qui et alibi clamat: radix omnium malorum est auaritia.

morbos excitat, dolores inserit; denique qui eam appetierunt, inseruerunt se multis doloribus. ista est pestilentia, quae plerumque neque calidos neque frigidos, sed, quod et calidis est deterius et frigidis, tepidos facit, ut euomantur ex ore domini Iesu quos propter grauia peccata reiecerit. ista est quae non paucorum, sed omnium excitat aegritudines. omne caput in dolore, omne cor in maestitia.

a pedibus usque ad caput peccatorum ulcera. omne caput in dolore, quando sapientes qui aestimantur dolore cruciantur auaritiae. sensus enim sapientis in capite eius; quod referri potest etiam ad ecclesiae praeminentes. omne cor in maestitia, quando sapimus quae sunt carnalia et corporalibus uoluptatibus aciem nostri cordis infodimus. unde ait dominus ad huiusmodi, quod dederit illis cor carneum.