Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

semel in sinu mentis flagitii flammam feruentis adoleuerit, cito corporis sui uestimenta conburet. et ut in stipulam ignis exiliens inhaeret ac permanet, donec omne quod corripuit absumat, ita uel exigua scintilla peccati, si quo uitiorum fomite fuerit excitata, incendium grande excitat. noli ergo stare in peccato. postremo posuisti uestigium supra uoraginem culpae; cito aufer pedem, ne supra plantam tibi ascendat pollutio et lapsu faciliore deceptus supra lutum residas.

Cauenda ergo prima sunt uitia, ne in plura deinde grauiora proserpant. etenim sicut hi, qui se in luto uersant, quo magis uolutantur, eo amplius inquinantur, ita, qui semel se luto inprobitatis asperserit, nisi ab eo uelociter exiliat, grauius sibi dedecoris sui caenum per singulos dies lutulentae conuersationis obducit.