Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Duae uiae sunt, una iustorum, altera peccatorum, una aequitatis, altera iniquitatis, de qua dixit propheta: et uide si est uia iniquitatis in me. non solum autem uita nostra uia est, sed etiam ipsa uita nostra aut uirtutis uia est aut iniquitatis. caue igitur, ne in te gressus suos collocet auaritia et sis uia criminis, ne inprobitas, ne libido et sis uia iniquitatis itinerantibus detrita flagitiis. licet tibi eligere quos sequaris, aut iustos aut iniustos.

iustorum uia angustior est, iniustorum latior; illa sobrietatis angustior, haec ebrietatis latior, ut possit capere fluctuantes; haec habet saeculi huius inlecebras, illa habet futurorum praemia. in istis fructus praesentior, in illis spes tardior; quae enim suauia sunt, non differunt diuturnam expectationem, sed praesentem habent perfunctionem, quod autem serium est labore quaeritur, quod beata cogitatione uix capitur, quod oculus non uidit nec auris audiuit quae praeparauit deus diligent i b u s s e.

difficile solemus credere quae non uidemus et ideo anima aestuat et huc atque illuc uelut oculos quosdam circumfert cogitationes suas. tunc illi occurrunt diuersae rerum species seque offundunt; si ad sempiterna intendat, uirtutem eligit, si ad praesentia, uoluptatem praeponit. graue et iniquum certamen aduersus delectationes praesentium.

hic libertas est cupiditatum, illic seruitutis iniuria facere quae non uis et ab his quae desideraueris abstinere; hic conuiuium, illic ieiunium, hic intemperantia gaudiorum, illic perseuerantia lacrimarum, hic saltatio, illic oratio, hic cantus dulces, illic gemitus graues. scriptum est quidem: cor sapientium in domo luctus et cor stultorum in domo [*]( 3 cap. 25] cf. Basil. hom. in ps. 1, cap. 5 4*Ps. 138, 24 10 cf. Matth. 7, 13. 14 16*1 Cor. 2,9 27*Eccle. 7, 5-6 ) [*]( 1 remorentur av 3 et peccatorum altera fJ 5 est post me tr. fJal-t autem] ergo fJav 6 etiam] add. in fiav 8 iterantibus Cfi 9 quo B 14 diferunt B defertur Cml habent praesentem v 15serum ACm2a est om. BCmlfi quaeritur] add. eo Cm2v a beata (Jal) 16 quod] quia v 17 auris om. Cml 18 quae] quod F 21 offendunt Bml ostendunt fJ si ad praespntia - 22 praeponit om. fJ 22 proponit ACm2 23 seruitus iniuriarum BCv 24 hiis E iis av 26 salutatio D ploratio Bm2C (ivxav-aa OQXEOIV "à"ei nQoaevx>]v Basil.) 27 grauis ABCml ) [*]( 2* )

20
epularum. melius est audire increpationem sapientis magis quam uirum audientem canticum stultorum; sed pauci haec audiunt, pauciores se-cuntur.

allicit homines magis dulce peccati, quod ad praesens influit et inpinguat audientis affectum, quam triste uirtutis, quae fidei spem uelut quodam cortice amari laboris inuoluit. beatus ergo atque mirabilis, qui talium uiarum positus in electione non fuerit inlecebris uoluptatis inflexus, ut gradum suum super uadosa et praua constituat; non dicitur ei: qui dereliquisti semitas directas ab.eundo in uias tenebrarum.