Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

consentiens aduersario tuo cito, dum es cum illo in uia. etenim quamdiu cursum uitae huius currimus, habemus semitam per quam ambulamus cotidie, donec perueniamus ad finem; etsi non uidemur corporaliter ire, progredimur. nam sicut in nauibus dormientes uentis aguntur in portus, etsi nullus quiescentibus sensus est nauigandi, tamen cursus eos urget ad

finem et impellit ignaros, sic uitae rostrae spatio defluente ad proprium unusquisque finem cursu latente deducitur. unde dicitur: surge qui dormis - tuenimdormis et tempus tuum ambulat — et uide ne, dum diu dormis, praetereat tempus. ideo, etsi dormis, cor tuum uigilet, cor tuum non ferietur; si cor otiosum non sit, non sunt otiosa tempora tua. in uia es o homo; ambula, ut

peruenias, ne te nox in uia occupet, ne consumatur dies uitae, antequam progressum uirtutis acceleres. uiator es uitae huius, omnia transeunt, omnia post te fiunt, omnia in hac uia cernis et transis. uidisti amoenitatem arborum, herbarum uiriditatem, puritatem fontium et quodcumque huiusmodi, quo delectantur oculi, iuuit spectare: delectauit parumper attendere; dum attendis, pertransisti. iterum, dum ambulas, incidisti scopulosum et confragosum iter, concaua rupium, praerupta montium, densa siluarum: