Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quanto examine scripturae diuinae uerba ponuntur! etenim quia omnes sub peccato sumus, non a te exigit quod ultra naturam est, ut peccatum non facias, quia nec unius diei infans sine peccato, sed ut non maneas in peccato quadam statione diuturna. non omnes impii sunt; ideo reuocaris ab omnibus cogitationibus et coniurationibus impiorum; sed omnes peccatores; ideo ammoneris ut desinas peccare. si fueris adulescentioris lapsus aetatis, debet te maturitatis emendare processus.

ergo in grauiora non abeas, in leuioribus non stes, habes hoc et in Esaia dictum a domino: exi a Babylone [*](11 Ps. 25, 9 21 ci. Gal. 3, 22 22 cf. Hiob 14, 4-5 28*Esai. 48, 20 ) [*]( 1 perseuerauerit fiav 3 perseuerauerit v 4 nec] non fJ 6 ut om. fi 7 habeat Aml 9 tu igitur qui cod. Thuanens apud Įl, om. mei et a in ecclesia v lOtuow.i\' 11 consciliis Aml 1\'2 deus om. fi cum] a (t 13 ne BC 17 tenendas] add. non fJ 18 statim-19 peccatorum om. fJ 22 qui a 24 sunt s. I. B, om. Fa cogitionibus C commutationibus Cml 25 admoneris Bav 26 peccare om. fl si om. fiav fuerit Bm2Cml (ut uid.) fiav adolescentioris ACfiav tc] eum BCmljlav 27 abeas] habeas BmlFml 28 ysaia C,il babilone codd., item infra )

17
fugiens a Chaldaeis, hoc est: etsi intrasti in confusionem uitiorum, exi. non oportuit intrare, sed ingressus es carnis lege cogente et captiuante te in lege peccati; exi, egredere uel serius, exue te seruitio graui. non potuisti non introire in peccatum per fragilitatem; datur tibi exire peccato per sobrietatem. exi ergo de Babylone fugiens a Chaldaeis. Babylon confusio est, quae uirtutum ordinem non tenet; confusa enim inlecebris mente delinquimus.

Chaldaei sunt, qui siderum cursus uanae studio superstitionis explorant et impiae serunt gentilitatis errores. ab his fuge, ne te capiant, ne te graui laqueo captiuitatis innectant. Abraham Chaldaeus fuit, sed fugit a Chaldaeis et ante legem; tu sub lege iam natus es, fuge ab impiis. ille hereditatem patrum respuit, ut fidei possideret; tu successionem corporis derelinque, hereditatem deuotionis adquire.