Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

pietas enim prima in deum, secunda in parentes. et quidem inimicus inserit frequenter diuersa mentibus nostris et ideo caute propheta cogitationes magis quam infusiones inprouisas putauit ad crimen tenendas. abstinuisti ergo ab impiorum consiliis; recte, non tamen statim beatus. caue etiam, ne in uia peccatorum steteris.

Quanto examine scripturae diuinae uerba ponuntur! etenim quia omnes sub peccato sumus, non a te exigit quod ultra naturam est, ut peccatum non facias, quia nec unius diei infans sine peccato, sed ut non maneas in peccato quadam statione diuturna. non omnes impii sunt; ideo reuocaris ab omnibus cogitationibus et coniurationibus impiorum; sed omnes peccatores; ideo ammoneris ut desinas peccare. si fueris adulescentioris lapsus aetatis, debet te maturitatis emendare processus.