Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Unde alteram quoque traditionem non praetermittendam putaui, quo tres gradus recto ordine factos asseramus, ut, qui beatus uult esse, non abeat in consilio impiorum, hoc est in eorum

cogitationibus non ambulet, deinde non stet in uia peccatorum, tertio non sedeat in cathedra pestilentiae. tu igitur, qui ad ecclesiam factus es christianus, uel tu, qui ad gratiam tendis, abstine ab impiorum consiliis, ut possis dicere: ne perdas cum impiis, deus, animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam nec cogites quae sunt impia. quae sunt illa nisi quae in dei excogitantur iniuriam?

pietas enim prima in deum, secunda in parentes. et quidem inimicus inserit frequenter diuersa mentibus nostris et ideo caute propheta cogitationes magis quam infusiones inprouisas putauit ad crimen tenendas. abstinuisti ergo ab impiorum consiliis; recte, non tamen statim beatus. caue etiam, ne in uia peccatorum steteris.